Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. ad caelum lepido vocare versu.
  1. Quaeris quot mihi basiationes
  2. tuae, Lesbia, sint satis superque.
  3. quam magnus numerus Libyssae harenae
  4. laserpiciferis iacet Cyrenis,
  5. oraclum Iovis inter aestuosi
  6. et Batti veteris sacrum sepulcrum,
  7. aut quam sidera multa, cum tacet nox,
  8. furtivos hominum vident amores,
  9. tam te basia multa basiare
  10. vesano satis et super Catullo est,
  11. quae nec pernumerare curiosi
  12. possint nec mala fascinare lingua.
  1. Miser Catulle, desinas ineptire,
  2. et quod vides perisse perditum ducas.
  3. fulsere quondam candidi tibi soles,
  4. cum ventitabas quo puella ducebat
  5. amata nobis quantum amabitur nulla.
  6. ibi illa multa tum iocosa fiebant,
  7. quae tu volebas nec puella nolebat.
  8. fulsere vere candidi tibi soles.
  9. nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli,
  10. nec quae fugit sectare, nec miser vive,
  11. sed obstinata mente perfer, obdura.
  12. vale, puella! iam Catullus obdurat,
  13. nec te requiret nec rogabit invitam:
  14. at tu dolebis, cum rogaberis nulla.
  15. scelesta, vae te! quae tibi manet vita!
  16. quis nunc te adibit? cui videberis bella?
  17. quem nunc amabis? cuius esse diceris?
  18. quem basiabis? cui labella mordebis?
  19. at tu, Catulle, destinatus obdura.
  1. Verani, omnibus e meis amicis
  2. antistans mihi milibus trecentis,
  3. venistine domum ad tuos penates
  4. fratresque unanimos anumque matrem?
  5. venisti! o mihi nuntii beati!
  6. visam te incolumem audiamque Hiberum
  7. narrantem loca, facta, nationes,
  8. ut mos est tuus, applicansque collum
  9. iucundum os oculosque saviabor.
  10. o, quantum est hominum beatiorum,
  11. quid me laetius est beatiusve?
  1. Varus me meus ad suos amores
  2. visum duxerat e foro otiosum,
  3. scortillum, ut mihi tunc repente visum est,
  4. non sane inlepidum neque invenustum.
  5. huc ut venimus, incidere nobis
  6. sermones varii, in quibus, quid esset
  7. iam Bithynia, quo modo se haberet,
  8. ecquonam mihi profuisset aere.
  9. respondi id quod erat, nihil neque ipsis
  10. nec praetoribus esse nec cohorti,
  11. cur quisquam caput unctius referret,
  12. praesertim quibus esset irrumator
  13. praetor nec faceret pili cohortem.
  14. “at certe tamen,” inquiunt, “quod illic
  15. natum dicitur esse comparasti,
  16. ad lecticam homines.” ego, ut puellae
  17. unum me facerem beatiorem,
  18. “non,” inquam, “mihi tam fuit maligne,
  19. ut, provincia quod mala incidisset,
  20. non possem octo homines parare rectos.”
  21. at mi nullus erat neque hic neque illic
  22. fractum qui veteris pedem grabati