Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. ad solam dominam usque pipiabat.
  2. qui nunc it per iter tenebricosum
  3. illuc unde negant redire quemquam.
  4. at vobis male sit, malae tenebrae
  5. Orci, quae omnia bella devoratis;
  6. tam bellum mihi passerem abstulistis.
  7. o factum male! o miselle passer!
  8. tua nunc opera meae puellae
  9. flendo turgiduli rubent ocelli.
  1. Phasellus ille, quem videtis, hospites,
  2. ait fuisse navium celerrimus,
  3. neque ullius natantis impetum trabis
  4. nequisse praeterire, sive palmulis
  5. opus foret volare sive linteo.
  6. et hoc negat minacis Hadriatici
  7. negare litus insulasve Cycladas
  8. Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
  9. Propontida trucemve Ponticum sinum,
  10. ubi iste post phasellus antea fuit
  11. comata silva: nam Cytorio in iugo
  12. loquente saepe sibilum edidit coma.
  13. Amastri Pontica et Cytore buxifer,
  14. tibi haec fuisse et esse cognitissima
  15. ait phasellus; ultima ex origine
  16. tuo stetisse dicit in cacumine,
  17. tuo imbuisse palmulas in aequore,
  18. et inde tot per impotentia freta
  19. erum tulisse, laeva sive dextera
  20. vocaret aura, sive utrumque Iuppiter
  21. simul secundus incidisset in pedem;
  22. neque ulla vota litoralibus diis
  23. sibi esse facta, cum veniret a mari
  24. novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
  25. sed haec prius fuere: nunc recondita
  26. senet quiete seque dedicat tibi,
  27. gemelle Castor et gemelle Castoris.
  1. Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
  2. rumoresque senum severiorum
  3. omnes unius aestimemus assis.
  4. soles occidere et redire possunt:
  5. nobis, cum semel occidit brevis lux,
  6. nox est perpetua una dormienda.
  7. da mi basia mille, deinde centum,
  8. dein mille altera, dein secunda centum,
  9. deinde usque altera mille, deinde centum,
  10. dein, cum milia multa fecerimus,
  11. conturbabimus illa, ne sciamus,
  12. aut ne quis malus invidere possit,
  13. cum tantum sciat esse basiorum.
  1. Flavi, delicias tuas Catullo,
  2. ni sint inlepidae atque inelegantes,
  3. velles dicere, nec tacere posses.
  4. verum nescio quid febriculosi
  5. scorti diligis: hoc pudet fateri.
  6. nam te non viduas iacere noctes
  7. nequiquam tacitum cubile clamat
  8. sertis ac Syrio fragrans olivo,
  9. pulvinusque peraeque et hic et ille
  10. attritus, tremulique quassa lecti
  11. argutatio inambulatioque.
  12. nam nil stupra valet, nihil, tacere.
  13. cur? non tam latera ecfututa pandas,
  14. ni tu quid facias ineptiarum.
  15. quare, quidquid habes boni malique,
  16. dic nobis: volo te ac tuos amores