Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- in collo sibi conlocare posset.
- hic illa, ut decuit cinaediorem,
- “quaeso,” inquit, “mihi, mi Catulle, paulum
- istos commoda: nam volo ad Sarapim
- deferri.” “Mane,” inquii puellae,
- “istud quod modo dixeram, me habere,
- fugit me ratio: meus sodalis
- Cinna est Gaius; is sibi paravit.
- verum, utrum illius an mei, quid ad me?
- utor tam bene quam mihi pararim.
- sed tu insulsa male et molesta vivis,
- per quam non licet esse neglegentem.”
- Marrucine Asini, manu sinistra
- non belle uteris in ioco atque vino:
- tollis lintea neglegentiorum.
- hoc salsum esse putas? fugit te, inepte!
- quamvis sordida res et invenusta est
- non credis mihi? crede Pollioni
- fratri, qui tua furta vel talento
- mutari velit; est enim leporum
- disertus puer ac facetiarum.
- quare aut hendecasyllabos trecentos
- exspecta, aut mihi linteum remitte,
- quod me non movet aestimatione,
- verum est mnemosynum mei sodalis.
- nam sudaria Saetaba ex Hiberis
- miserunt mihi muneri Fabullus
- et Veranius: haec amem necesse est
- et Veraniolum meum et Fabullum.
- Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
- paucis, si tibi di favent, diebus,
- si tecum attuleris bonam atque magnam
- cenam, non sine candida puella
- et vino et sale et omnibus cachinnis.
- haec si, inquam, attuleris, venuste noster
- cenabis bene; nam tui Catulli
- plenus sacculus est aranearum.
- sed contra accipies meros amores
- seu quid suavius elegantiusve est:
- nam unguentum dabo, quod meae puellae
- donarunt Veneres Cupidinesque,