Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Sed ita dictu opus est, si me vis salvum esse, rem, et filium,
 - Me mea omnia bona doti dixisse illi.
 
- Quam rem agis?
 
- Id mirari te simulato, et illum hoc rogitato simul,
 - Quamobrem id faciam.
 
- Quin ego vero quamobrem id facias nescio.
 
- Egone? ut eius animum, qui nunc luxuria et lascivia
 - Diffluit, retundam, redigam ut quo se vertat nesciat.
 
- Quid agis?
 
- Mitte; sine me in hac re gerere mihi morem.
 
- Sino.
 - Itane vis?
 
- Ita.
 
- Fiat.
 
- Age iam uxorem ut arcessat paret.
 - Hic ita ut liberos est aequum dictis confutabitur.
 - Sed Syrum.
 
- Quid eum?
 
- Egone? si vivo, adeo exornatum dabo,
 - Adeo depexum, ut dum vivat meminerit semper mei;
 - Qui sibi me pro ridiculo ac delectamento putat.
 - Non, ita me Di ament, auderet haec facere viduae mulieri,
 - Quae in me fecit.
 
CLITIPHO. MENEDEMUS. CHREMES. SYRUS.Cl. Me. 
- Itane tandem quaeso, Menedeme, ut pater
 - Tam in brevi spatio omnem de me eiecerit animum patris?
 - Quodnam ob facinus? quid ego tantum sceleris admisi miser?
 - Vulgo faciunt.
 
- Scio tibi esse hoc gravius multo ac durius,
 - Cui fit; verum ego haud minus aegre patior. Id qui nescio,
 - Nec rationem capio, nisi quod tibi bene ex animo volo.