Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Hic patrem adstare aibas?
 
- Eccum.
 
- Quid me incusas, Clitipho?
 - Quicquid ego huius feci, tibi prospexi et stultitiae tuae.
 - Ubi te vidi animo esse omisso, et suavia in praesentia
 - Quae essent prima habere, neque consulere in longitudinem,
 - Cepi rationem ut neque egeres, neque ut haec posses perdere.
 - Ubi cui decuit primo tibi non licuit per te mihi dare,
 - Abii ad proximos qui erant tibi; eis commisi et credidi:
 - Ibi tuae stultitiae semper erit praesidium, Clitipho;
 - Victus, vestitus, quo in tectum te receptes.
 
- Hei mihi !
 
- Satius est quam te ipso herede haec possidere Bacchidem.
 
- Disperii: scelestus quantas turbas concivi insciens !
 
- Emori cupio.
 
- Prius quaeso disce quid sit vivere:
 - Ubi scies, si displicebit vita, tum istoc utitor.
 
- Here, licetne?
 
- Loquere.
 
- At tuto?
 
- Loquere.
 
- Quae ista est pravitas,
 - Quaeve amentia est, quod peccavi ego id obesse huic?
 
- Ilicet.
 - Ne te admisce: nemo accusat, Syre, te; nec tu aram tibi
 - Nec precatorem pararis.
 
- Quid agis?
 
- Nihil succenseo,
 - Nec tibi nec huic: nec vos est aequum quod facio mihi.
 
- Abiit; vah, rogasse vellem.
 
- Quid?
 
- Unde mihi peterem cibum:
 - Ita nos alienavit: tibi iam esse ad sororem intelligo.