Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- si illi congestae sint epulae a cluentibus:
- si quid tibi placeat quod illi congestum siet,
- edisne an incenatus cum opulento accubes?
- Edim, nisi si ille votet.
- At pol ego etsi votet
- edim, atque ambabus malis expletis vorem,
- et quod illi placeat praeripiam potissimum,
- neque illí concedam quicquam de vita mea.
- verecundari neminem ápud mensam decet,
- nam ibi de divinis atque humanis cernitur.
- Rem fabulare.
- Non tibi dicam dolo:
- decedam ego illi de via, de semita,
- de honore populi; verum quod ad ventrem attinet,
- non hercle hoc longe, nisi me pugnis vicerit.
- cena hac annona est sine sacris hereditas.
- Semper tu hoc facito, Lesbonice, cogites,
- id optumum esse, tute uti sis optumus;
- si id nequeas, saltem ut optumis sis proxumus.