Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- nunc condicionem hanc, quam ego fero et quam abs te peto,
- dare atque accipere, Lesbonice, te volo.
- di divites sunt, deos decent opulentiae
- et factiones, verum nos homunculi,
- satillum animai qui quom extemplo emisimus,
- aequo mendicus atque ille opulentissimus
- censetur censu ad Acheruntem mortuos.
- Mirum quin tu illo tecum divitias feras.
- ubi mortuos sis, ita sis ut nomen cluet.
- Nunc ut scias hic factiones atque opes
- non esse neque nos tuam neglegere gratiam,
- sine dote posco tuam sororem filio.
- quae res bene vortat—habeon pactam? quid taces?
- Pro di immortales, condicionem quoius modi.
- Quin fabulare di bene vortant, spondeo?
- Eheú ubi usus nil erat dícto, spondeo
- dicebat; nunc hic, quom opus est, non quit dicere.
- Quom adfinitate vostra me arbitramini
- dignum, habeo vobis, Philto, magnam gratiam.