Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- ferentárium esse amicum inventum intellego.
- Abin hínc dierecte?
- Si hercle ire occipiam, votes.
- Nisi quid me aliud vis, Philto, respondi tibi.
- Benigniorem, Lesbonice, te mihi,
- quam nunc experior esse, confido fore;
- nam et stulte facere et stulte fabularier,
- utrumque, Lesbonice, in aetate hau bonumst.
- Verum hercle hic dicit.
- Oculum ego ecfodiam tibi,
- si verbum addideris.
- Hercle qui dicam tamen;
- nam si sic non licebit, luscus dixero.
- Ita tu nunc dicis, non esse aequiperabiles
- vostras cum nostris factiones atque opes?
- Dico.
- Quid? nunc si in aedem ad cenam veneris
- atque ibi opulentus tibi par forte obvenerit
- (adposita cena sit, popularem quam vocant),