Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Edepol mutuom mecum facit.
- Nequam illud verbumst bene volt, nisi qui bene facit.
- ego quoque volo esse liber: nequiquam volo;
- hic postulet frugi esse: nugas postulet.
- Meus gnátus me ad te misit, inter te atque nos
- adfinitatem ut conciliarem et gratiam.
- tuam vólt sororem ducere uxorem; et mihi
- sententia eademst et volo.
- Hau nosco tuom:
- bonis tuis rebus meas res inrides malas.
- Homo ego sum, homo tu es: ita me amabit Iuppiter,
- neque te derisum advenio neque dignum puto.
- verum hoc quod dixi: meus me oravit filius,
- ut tuam sororem poscerem uxorem sibi.
- Mearúm me rerum novisse aequomst ordinem.
- cum vostra nostra non est aequa factio.
- adfinitatem vobis aliam quaerite.
- Satin tu es sanus mentis aut animi tui,
- qui condicionem hanc repudies? nam illum tibi