Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- sed hoc me únum consolatur atque animum meum,
- quia qui nihil aliud nisi quod sibi soli placet
- consulit advorsum filium, nugas agit:
- miser ex animo fit, factius nihilo facit.
- suae senectúti is acriorem hiemem parat,
- quom illam importunam tempestatem conciet.
- sed aperiuntur aedes quo ibam: commodum
- ipse exit Lesbonicus cum servo foras.
- Minus quíndecim dies sunt, quom pro hisce aedibus
- minas quadraginta accepisti a Callicle.
- estne hoc quod dico, Stasime?
- Quom considero,
- meminisse videor fieri.
- Quid factumst eo?
- Comessum, expotum; exussum: elotum in balineis,
- piscator, pistor apstulit, lanii, coqui,
- holitores, myropolae, aucupes: confit cito;
- non hercle minus divorse distrahitur cito,
- quam si tu obicias formicis papaverem.