Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Minus hercle in istis rebus sumptumst sex minis.
Stas.
  1. Quid quod dedisti scortis?
Lesb.
  1. Ibidem una traho.
Stas.
  1. Quid quod égo defrudavi?
Lesb.
  1. Em, istaec ratio maxumast.
Stas.
  1. Non tibi illud apparere, si sumas, potest;
  2. nisi tu immortale rere esse argentum tibi.
Phil.
  1. Sero atque stulte, prius quod cautum oportuit,
  2. postquam comedit rem, post rationem putat.
Lesb.
  1. Nequaquam argenti ratio comparet tamen.
Stas.
  1. Ratio quidem hercle apparet: argentum οἴχεται.
  2. minas quadraginta accepisti a Callicle,
  3. et ille aédis mancipio abs te accepit?
Lesb.
  1. Admodum.
Phil.
  1. Pol opino adfinis noster aedis vendidit;
  2. pater quom peregre veniet, in portast locus,
  3. nisi forte in ventrem filio conrepserit.
Stas.
  1. Trapezítae mille drachumarúm Olympico,
  2. quas de ratione dehibuisti, redditae?