Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- quid hic vos agitis?
- Tibi me exorno út placeam.
- Ornata es satis.
- abi tu hinc intro atque ornamenta haec aufer. sed, voluptas mea,
- mea Philematium, potare tecum conlibitum est mihi.
- Et edepol mihi tecum, nam quod tibi libet idem mihi libet,
- mea voluptas.
- Em istuc verbum vile est viginti minis.
- Cedo, amabo, decem: bene emptum tibi dare hoc verbum volo.
- Etiam nunc decem minae apud te sunt; vel rationem puta.
- triginta minas pro capite tuo dedi.
- Cur exprobras?
- Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier?
- nec quicquam argenti locavi iam diu usquam aeque bene.