Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. quibus anus domi súnt uxores, quae vos dote meruerunt.
Philem.
  1. Agedum contempla aurum et pallam, satin haec me deceat, Scapha.
Sc.
  1. Non me istuc curare oportet.
Philem.
  1. Quem obsecro igitur?
Sc.
  1. Eloquar:
  2. Philolachem, is ne quid emat, nisi quod sibi placere censeat.
  3. nám amator meretricis mores sibi emit auro et purpura.
  4. quid opust, quod suom esse nolit, ei ultro ostentarier?
  5. purpura aetati occultandaest, aurum turpi mulieri.
  6. pulchra mulier nuda erit quam purpurata pulchrior:
  7. poste nequiquam exornata est bene, si morata est male.
  8. pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt.
  9. nam si pulchra est, nimis ornata est.
Philol.
  1. Nimis diu abstineo manum.