Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere.
Philol.
  1. Bene igitur ratio accepti atque expensi inter nos convenit:
  2. tu me amas, ego té amo; merito id fieri uterque existimat.
  3. haec qui gaudent, gaudeant perpetuo suo semper bono;
  4. qui invident, ne umquam eorum quisquam invideat prosus commodis.
Philem.
  1. Age accumbe igitur. cedo aquam manibus, puere, appone hic mensulam.
  2. vide, tali ubi sint. vin unguenta?
Philol.
  1. Quid opust? cum stacta accubo.
  2. sed estne hic meus sodalis, qui huc incedit cúm amica sua?
  3. is est, Callidamates cum amica incedit. euge, oculus meus,
  4. conveniunt manuplares eccos: praedam participes petunt.
Callidamates
  1. Advérsum veníri mihi ád Philolachétem
  2. voló temperi. aúdi, em tibi ímperatum est.
  3. nam ílli ubi fui, inde éffugi foras,