Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- nihilo magis ille unicust mihi filius quam ego illi pater:
- illum mi aequiust quam me illi quae volo concedere.
- Tu ecastor tibi, homo, malam rem quaeris.
- Subolet, sentio.
- egone?
- Tu. nam quid friguttis? quid istuc tam cupide cupis?
- Vt enim frugi servo detur potius quam servo improbo.
- Quid si ego impetro atque exoro a vilico, causa mea
- ut eam illi permittat?
- Quid si ego autem ab armigero impetro,
- ut eam illi permittat? atque hóc credo impetrassere.
- Convenit. vin tuis Chalinum huc evocem verbis foras?
- tú eum orato, ego autem orabo vilicum.
- Sane volo.
- Iam hic erit. nunc experiemur, nostrum uter sit blandior.—
- Hercules dique istam perdant, quod nunc liceat dicere.
- ego discrucior miser amore, illa autem quasi ob industriam