Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. fieri, id facias, quam adversere contra?
Cleost.
  1. Qua de re?
Lys.
  1. Rogas?
  2. super ancilla Casina, ut detur nuptum nostro vilico,
  3. servo frugi atque ubi illi bene sit ligno, aqua calida, cibo,
  4. vestimentis, ubique educat pueros quos pariat † potius
  5. quam illi servo nequam des, armigero nili atque improbo,
  6. cui hominí hodie peculi nummus non est plumbeus.
Cleost.
  1. Mirum ecastor, te senecta aétate officium tuom
  2. non meminisse.
Lys.
  1. Quid iam?
C.
  1. Quia, si facias recte aut commode,
  2. me sinas curare ancillas, quae mea est curatio.
Lys.
  1. Qui, malum, homini scutigerulo dáre lubet?
Cleost.
  1. Quía enim filio
  2. nos oportet opitulari único.
Lys.
  1. At quamquam unicust,