Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. mi advorsatur. subolet hoc iam uxori quod ego machinor:
  2. propter eam rem magis armigero dat operam de industria.
  1. qui illum di omnes deaeque perdant.
  2. Chalinvs
    1. Te uxor aiebat tua
    2. me vocare.
    Lys.
    1. Ego énim vocari iussi.
    Chal.
    1. Eloquere quid velis.
    Lys.
    1. Primum ego te porrectiore fronte volo mecum loqui;
    2. stultitia est ei te esse tristem, cuius potestas plus potest.
    3. probum te et frugi hominem iam pridem esse arbitror.
    Chal.
    1. Intellego.
    2. quin, si ita arbitrare, emittis me manu?
    Lys.
    1. Quin id volo.
    2. sed nihil est, me cupere factum, nisi tu factis adiuvas.
    Chal.
    1. Quid velis modo id velim me scire.
    Lys.
    1. Ausculta, ego eloquar.
    2. Casinam ego uxorem promisi vilico nostro dare.