In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Illud autem, inquit, manifestum est, corpus nullo modo posse in aliud genus progredi, veluti ex linea in superficiem. dicimus namque lineam, quae unam in se tantum dimensionem admittit, in aliud genus ipsa perfectius ferri, scilicet in superficiem. | superficies itidem, cum duas tantum possideat [*](f. 2r) dimensiones, progreditur in corpus, quod perfectius est, tres namque dimensiones sortitur. minime vero deprehendimus corpus in aliud quippiam ferri, veluti (exempli gratia) in id, quod quatuor dimensiones admittit. ceterae vero duae magnitudines, cum ab uno ferantur in aliud genus, perspicuum est, nulla alia ratione nisi defectus nomine hoc illis contigisse. corpus autem, quia talem transitionem non admittit, ut omni prorsus defectu careat et perfectum sit, consonum est; erit igitur perfectum. alioquin, si imperfectum extitisset, in aliud commearet, quod ipso perfectius diceretur. cum autem ex dictis palam sit, corpus, ut tale, totum et perfectum esse, et mundus ipse corpus existat, mundus et totum erit et perfectum quoddam.

Neque totum mundusve hac dumtaxat ratione perfectus existit, hoc est, quatenus unumquodque ceterorum corporum illius pars aliqua est, sed quatenus etiam horum unumquidque secundum suam formam ad tres dimensiones extenditur. sed haec quatenus se invicem tangunt, alterum ab altero clauditur, sicuti aqua ab aere et aer ab igue, siquidem unumquodque horum subsistit, cum alterum sibi finitimum attigerit, et hac ratione non erunt perfecta, hoc est, quatenus ad finem sibi finitimum singula illorum pergunt, et a superiore elemento clauduntur. nec non quodlibet eorum aliqua ex parte multa existit, iuxta corporum contentorum numerum; quamobrem minime perfecta erunt, siquidem perfectio in se completa est et non ad aliud comparata. et hunc in modum perspicuum est, ea corpora, quae veluti mundi partes sunt, perfecta [*](9 Physicis] Ζ 1 31. 32 secundum formam Al: necessario codd. 37 a superiore elemento Al: ab ipso codd.)

5
non esse. Mundus autem non est perfectus, secundum quod ad tres [*](f. 2r) diametros et ad omnes diametros extenditur, et imperfectus, quatenus terminatur, verum secundum hunc modum quoque in imnes porrigitur, quemadmodum nomen ipsum significat.

Itaque cum declaratum sit, totum esse perfectum, quatenus nil aliud extra ipsum invenitur, a quo claudi possit, quinimmo ab eo omnia clauduntur: rationi consentaneum fuit, ut diceret, quonam modo nil aliud extra ipsum inveniatur, num quia infinitum sit, post infinitum aliud quidpiam inveniri minime possit. atqui disquisitionem hac de re distulit, cum nonnullis, quae illi praecedunt, apprime indigeat, et de caelesti corpore pertractare aggreditur. cum enim de eiusmodi corpore verba facere sibi poposuerit, hoc in libro a nobiliore eius parte, quae orbis dicitur, exorditur, ubi terminatum, rotunda figura praeditum, ingenitum incorruptibilemque esse monstrabit. primo igitur esse eiusmodi corpus contendit, quoniam huius sermonis perscrutationem relegavit in secundum librum de Caelo, de ceteris autem corporibus in Tertio et Quarto libro disseret. dixit: utrum totum terminatum sit magnitudine, quandoquidem tempore infinitum esse potest, verum de parti bus eius secundum formam verba faciet nempe de orbe, igne, terra, nec non de reliquis corporibus. cum autem de iis corporibus ei dicendum sit, ab eorum motibus exorditur. at ue quispiam existimaret, ex iis quae secundum accidens, et non per se sunt, illorum esse tractationem, omnia corpora, inquit, naturalia, secundum se ipsa mobilia esse secundum locum dicimus; motus enim eorum causa non fortuito, sed per se in illis consistit, eorum enim unumquodque existit, quoniam natura praeditum est, natura vero motus initium est.

Quare a motus perscrutatione exorditur: motus inquit, omnis localis aut recto ordine aut rotundo aut ex his corapositus est. causa autem, propter quam motus simplex duos tantum habet motus, est quoniam simplices magnitudines, hoc est dimensiones, quae motui annectuntur, [non plures quam] duae inveniuntur, recta nempe et rotunda, quamobrem hic de linea ipsa mentionem faciens, minime quidem secundum geometricam rationem eam considerat, sed quatenus lineae dimensiones sortiuntur. si autem localis motus est, diameter, hoc est dimensio, omnino invenitur. dicendo autem diametros omnino inveniri effectricem principalemque motus causam non assignat, sed hoc sigui loco tantum dictum est; minime namque necessarium foret, si plures [*](18 terminatum omnes: 1. indeterminatum 19 infinitum Al: finitum codd. 27 unumquodque existit] unicuique inest Al 33. 34 non—quam] Al: om. 38 cf. Simpl. Ρ. 1315)

6
quam duae diametri extitissent, [plures quam duos motus at si diametri non nisi duae fuerint, consentaneum erit omnino, ut motus quoque duo tantum esse dicantur; nou enim fieri potest, ut ullus sit absque dimensione motus. quid vero obstat, quominus dimensio absque ullo motu inveniatur? duo igitur sunt motus, tertius vero ex his compositus existit. | at quoniam in [*](f. 2v) naturalium motuum numerum Aristoteles eos collocare intendit, quorum alter a medio, alter ad medium, alter vero circum medium fieri consuevit, idcirco, inquit, is quidem motus in orbem fertur, qui circa medium fit. — cum autem περὶ τὸ μέσον et non περὶ μέσον dixisset, id significare voluit, quid sit illud, quod φυσικὸν σῶμα appellamus — et quod motus ad supera inferaque duo motus sunt, qui recto quidem ordine instituuntur, motus nempe, qui a medio et ad medium feruntur. neque etiam hoc in loco ἐπὶ μέσον et ἀπὸ μέσου dixit, sed ἐπὶ τὸ et ἀπὸ τοῦ cum autem dimensiones duae sint, hoc est recta et rotunda, ac recta dicatur, quae vel in imum locum, vel de imo sursum versus fertur, quae ambo simplicium naturalium corporum motui annectuntur, evenit ut corporis naturalis simplices omnes motus, cum a medio aut ad medium, tum circum medium fieri necesse sit, hoc igitur aliqua ex parte necessario sequi videtur ea, quae diximus initio libri, hoc est ut totum et pevfectum ternarium numerum insequantur eodemque iure corporis naturalis motus, quoniam triplex existit, eadem perfectione et complemento corporum numerum insequitur. cum itaque simplex motus rebus, quae vel a medio, vel ad medium feruntur, accomodetur, eaedemque res naturales sint, ad corporum speculationem ex eorum motibus regreditur. siquidem naturalium corporum motus eorundem numerum definiunt; quodlibet enim corpus proprio suo motu praeditum est, motus namque in re mota consistit.