In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Tria veteres caeli nomine appellare cousuevere; etenim inerrantium stellarum orbem tantum, insuper corpus quintum, ac demum mundum ipsum caeli nomine usurparunt. iuxta vero tertium hunc dicendi modum invenimus Aristotelem hic de eo disseruisse. cum itaque de mundo in praesenti libro tractare instituisset ac huiuscemodi speculatio in nauralium rerum scientiam ingrediatur, ab iis sermonis initium sumpsit, ut nobis illa referret, circa quae scientia de naturalibus versatur. haec autem (inquit) circa corpora et magnitudines et quae in illis inveniuntur affectiones versatur, item circa principia quae talis substautiae sunt, nempe sensibilis naturalis, quibus omnibus [fere] mundus perficitur et clauditur. dixit autem [scientiam naturalem] plerumque in esse, naturalis enim speculationis est, de inani, infinito ac similibus pertractare, talia vero in his quae superius commemoravit, comprehensa non invenimus, quoniam antea in Naturali Auscultatione retulit, quae de his scire oportuerat. postquam autem de corporibus meminit, magnitudines addidit: quoniam magnitudo corpore universalior est, siquidem locus est etiam magnitudo, et similiter corporis termini, nauralis vero scientia his omnibus perficitur, nec non affectionibus, quae illis accidunt, corporibus nempe magnitudinibusque, quo de genere sunt durities mollities, caliditas frigiditas, gravitas levitas, densitas et raritas, quae magnitudinis propria sunt. verum haec omnia communi nomine affectiones nominantur, quandoquidem ex eorum numero sunt, quae enti ipsi supervenire solent, sed per accidens tantum; nam consuetudine tantum affectionum nomenclaturam illis imposuimus. spectat quoque ad [*](14 Al. add. deque earum motibus, cf. infra.)
Continuum est quod dividuum est in ea, quae semper dividi possunt; idque sane de loco, motu, tempore, superficie et linea dicitur; etenim haec omnia secantur in id, quod semper partitionem recipit, siquidem nuuquam ad iusectabile terminantur. at corpus, inquit, omni ex parte secari potest, dixit omni ex pate loco trium mensurarum. qua vero de causa tres mensuras omnes vocaret, sic exposuit. magnitudines circa lineam, superficiem et corpus tantum modo inveniuntur, nec citra haec magnitudo aliqua inveniri potest, | quare magnitudo omnis his tribus necessario [*](f. 1v) clauditur. invenimus autem corpus similiter ad tres demensiones extendi, quoniam perfectum est, idque eo potissimum nomine, quaudoquidem ternarius numerus de omni eo dicitur, qoud perfectum totumque existit. hoc autem Pythagoricorum secta attestatur; hi namque totum et omnia [ternario] hoc numero claudi ac finiri asserunt. et hac de causa haec duo huiuscemodi numero terminantur, quoniam toti initium, medium atque extremum in est et ternarius numerus est id, quod primo haec obtinuit. quamobrem naturae legibus ducimur, ternarium ut numerum in sacris administrandis constituamus, ubicunque, necessitatum causa, supplices ad deum accedimus. potest quoque probari teruarium numerum esse perfectum et totum illo vocabulo, quod de teruario numero adhibetur, dico nos omnes. hoc enim non nisi de tribus primo dicitur, de doubus autem minime nos omnes. sed ambo dicimus, de tribus vero extemplo omnes.
Perspicuum autem est totum, omnia et perfectum unum et [*](4 quamvis . . . et si] fort, emend, utnim . . an, deinde: et<quae> 5 ante] 9 natura] materia Al., cf. supra 3 12 cf. Averr. p. 1)
Magnitudinum, quae dividuae sunt, omnino etiam continuae sunt, nondum tamen constat, num hic sermo retro commeet, ut magnitudines continuae dividuae quoque existant. dividuas namque magnitudines ea ratione continuas statuit, qua [*](1 subiectum scripsi: locum codd.: rerum discrimine Al: cf. Simpl. p. 9,6 κἂν ἰατὰ to ὑποκείμενόν ποτε διαφέρῃ 2 Arist. addit supplevi 3 si et sq.] iisdem fere verbis usus est Aver. p. 3 E 9 proprie: finitur (ὥρισται) hoc est terminatur, sine dubio glossa interpretis cuiusdam. 18 cum—non est (19)] locus difficilis: cum maius eo, quod perfectum est, inveniri non possit Al)