In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Cum autem corpora quaedam simplicia sint et quaedam ex simplicibus composita, fiet necessario, ut motuum quoque nonnulli simplices sint aliique ex simplicibus compositi. ac nonnulli ex iis quodammodo compositi inveniantur. Aristoteles antem dicit simplicia sunt corpora, quae motus principium secundum naturam habent. dixit secundum naturam, ad differentiam animalium et plantarum. siquidem haec quoque principium motus sortiuntur, verum secundum animam, minime autem [*](1 [plures—inveniri] supplevi 10 cum autem et sq.] Simpl. 15,1 20 aliqua ex parte] interpretatio verborum κατὰ λόγον esse videtur 23 eadem—insequitur (24)] locus suspectus; fort, vertendum est, corporibus eandem perfectionem et complementum comparat 32 aliique—compositi (pr.) fort, dittographia, cf. paulo inferius 35 ad differentiam et seq.] cf. Simpl. 16, 12 άρχὴν μὲν γὰρ κινήσεως ἒχει καὶ τὰ ζῷα τὰ φυά, ἀλλ᾿ οὐ τῆς κατὰ τὴν φύσιν, καθὸ τοιαῦτα, ἀλλὰ τὴς καὰ τὴν ψυχήν.)
Si motum aliquem simplicem esse contingat, et is, qui secundum circulum fit, simplex existat, in simplici corpore erit. etenim si quispiam dixerit, corpus, quod in orbem movetur, esse compositum, et composita corpora (quemadmodum dicebamus) ab eo, quod in eis superat, moveantur, consentaneum est, ut vincens in eo corpore composito haud dubie corpus simplex existat. cumque victoria praevaluerit, erit eius motus iuxta victoriam illius corporis; quamobrem necessarium erit esse aliquod corpus simplex, cui tantum conversio accomodetur. consentaneum itaque erit, ut ordine oratio recenseatur: si motus simplex inveniatur et ille, qui fit in orbem, simplex existat, simplicis igitur corporis propria erit conversio. atqui datur prius, dabitur igitur necessario et consequens. sed Aristoteles huiuscemodi demonstrationis forma minime usus est, siquidem ipse autecedentis loco ea posuit, quae antea retulit, videlicet simplicem motum inveniri, quoniam simplicia | corpora reut [*](f. 3r) [*](15 — praevalet] ut si ignita trabs . . proiiciatur, quoniam in ea terra praevalet, deorsum feretur Al)
His igitur ita indicatis, aliam deinceps orationem prosequitur, quae est eiusmodi. motus praeter naturam contrariatur motui, qui secundum naturam existit, et motus, qui naturali motui adversatur, unus est (unum enim uni contrariatur), motus igitur praeter naturam unus existit. dum vero aliquod elementorum motu, qui in orbem fertur, movebitur, quoniam eiusmodi motus simplex est, erit illi praeter naturam, siquidem horum corporum naturalis motus rectus est; rectus vero motus motui recto contrariatur, sicuti motus, qui ad supera fertur, ei adversatur, qui deorsum tendit, et e converse, igitur motus hie, qui in circulum fertur, unicuique illorum, hoc est propriorum, contrariatur. et si elementorum aliquod secundum naturam in orbem feratur, duos sibi invicem contraries motus possidebit, quod sane ridiculum est ac valde absurdum. non itaque eo movebitur motu, qui in orbem instituitur. necnon rationi conseutaneum est, ut motus, qui in circulum fertur, dum simplex fuerit, alicuius corporis lyraeter quatuor elementa proprius sit. baec autem oratio praecedentem insequitur, ac iuxta ordinem in praecedenti oratione observatum, quae dicta a nobis sunt, manifesta avadunt. ceterum eiusmodi sermouem subsequens etiam insequitur, modo ei annectatur, ac unica oratione simul
Idem praeterea, hoc est in mundo quintum corpus inveuiri, alia quoque ratione hunc in modum explicatur. conversio ea latione perfectior est, quae recto ordine fit, ilia siquidem inter perfectas lationes connumeratur, rectae lineae vero motus minime perfectus existit. cireulus euim figurarum omnium perfectissimus est, siquidem neque additiouem admittit neque defectum, sed de numero eorum est, quae perfecta gignuntur. at nulla recta linea perfecta existit, cum si finita, tum etiam si infinita censeatur. si enim infinita existimetur, cum indefinita ac indeterminata sit, perfecta esse non potest, si vero finitam illam iudicabis, poterit et incrementum et decrementum suscipere et sic diminuta erit. perfectum insuper liabet exordium, medium atque extremum, quae in circulo tantum deprehenduntur, in recta autem linea nulla ratione inveniuntur. in eo euim, quod fiuem nou babet, qua ratione haec reperiri possunt, in quantum fuerit infinitum? fiuitum vero, cum fieri non possit, ut medium habeat, quo iure etiam baec babere poterit? | etenim f. si additionem susceperit, qui fieri potest, ut unum idemque medium custodiat? . . . cum autem conversio motu recto prior sit: igitur quod conversione movetur, eo prius erit, quod recto motu defertur. una est enim proportio, quam hi duo motus inter se habent. at corpora, quae recto motu feruntur, simplicia sunt, et consonum est, ut id, quod prius simplici est, simplex quoque existat. igitur quod in circulum movetur, congruum est, ut simplex sit, sique non erit unum ex quatuor elementis (motus namque elemeutorum recti sunt) relinquitur ut eiusmodi corpus existat. congruum vero nou est, ut sit aliquod corporura compositorum, primum quoniam corpus simplex est (ut superius iudicatum fuit), cum simplici antiquius sit; [*](25 Alexander apud Simpl. p. 39,11 39 eiusmodi Al; om. codd.; fort, suppl. aliud 40 primiun et (p. 10, 1) deinde scripsi: vel primorum, vel secundorum codd. Al)