History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Simul enim etiam a Lae naves jam circumvecte, quum ad Epidaurum appulissent, iEginam excursionibus infestaverant; et negabat Theramenes verisimile esse, eas, si in Eubceam navigarent, in iEginae sinum fuisse deflexuras,et rursus Epidauri stationem habituras, sinon accite venirentearum rerum causa, quae quidem illi semper criminandi materiam praebebant; non igitur jam fieri posse ut quiescerent.

Tandem vero, quum multi praeterea seditiosi sermones et suspiciones accessissent, jam et iactis rerum statum aggredi copperunt; nam gravis armaturae milites, qui Eetioniae munitionem in Piraeeo aedificabant, inter quos erat etiam Aristocrates centurio una cum sua tribu, comprehendunt Alexiclem, qui imperator erat ex paucorum collegio et factionis suae sociis maxime addictus, et in domum adductum eum captum tenuerunt.

Adjuverunt eos autem simul quum alii, tum Hermo quidam, circitorum apud Munychiam excobantium praefectus ; sed quod maximum erat, gravis armaturae manos haec volebat.

Quum autem hoc quadringentis renuntiatum esset (considebant autem forte in curia), confestim omnes, praeter eos, quibus ea non volentibus erant, parati erant ire ad arma, et Therameni iisque qui cum eo erant, minitabantur. Ille vero, se purgans, dicebat, se paratum esse jam ire cum iis ad Alexiclem custodia liberandum. Et assumpto uno ex imperatoribus, qui cum eo sentiebat, pergebat in Piraeeum; auxilio autem veniebat et Aristarchus, et ex equitibus juniores.

Erat autem ingens tumultus ac terribilis; nam et qui in urbe erant, jam putabant Piraeeum occupatum, et comprehensum illum morte mulctatum esse, et qui in Piraeeo erant, eos, qui in urbe erant, contra se jamjamque adesse.