History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Haec igitur Theramenes et jampridem vulgo jactabat , et postqnam legati Lacedaemona redierunt, nulla re confecta, quae ad compositionem pro universis faciendam pertineret, dicebat fore, ut propter hanc munitionem civitas etiam in salutis discrimen adduceretur.
Nam simul sub hoc idem forte tempus etiam ex Peloponneso duae et quadraginta naves ab Euboensibus accitae, quarum nonnulhr erant e Tarento et Locris Italicae et Sicilienses, jam ad Laem in ora Laconica stationem habebant, et navigationem in Euboeam praeparabant; praeerat autem iis Agesandridas Age-sandri filius Spartanus; quas Theramenes non tam in Euboeam, quam iis qui Eetioniam muniebant, in auxilium navigare dicebat, et, nisi quis jam caveret, se per imprudentiam perituros.
Et agitabatur sane tale quippiam ab iis, qui criminationem istam sustinebant, nec vero plane ea criminatio tantum rumoris erat. Illi enim potissimum quidem in paucorum dominatu etiam sociis tmperare cu-
Quamobrem etiam hanc munitionem, quae et portulas et introitus et hostium receptacula habebat, studiose Aedificabant, et eo absolvendo adversarios praevertere cupiebant.
Itaque antea quidem inter paucos et clam potius sermones Uli serebantur; sed postquam Phrynichus reversos ex legatione, quam ad Lacedaemonios obierat, a quodam circitorum ex insidiis in foro frequenti nec procul a curia vulneratos est et digressus continuo decessit,et percussor quidem evasit, ejus autem adjutor, homo Argivus, comprehensus tortusque a quadringentis, nullius, a quo facinus hoc perpetrare jussos esset, nomen confessus est, nec omnino aliud quidqoam, nisi quod sciret multos homines et in circitorum praefecti domum et alio in aedes convenire, tum vero, quamquam nihil novi ex hac re consecutum erat, et Theramene» jam confidentius et Aristocrates, et quotquot vel ex ipsis quadringentis vel extra hos ejusdem sententiae erant, pergebant ad negotia publica capessenda.