History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et in illo quidem tempore nemo alius multitudinem compescere potuisset, ille vero et navigationis infestae studium sedavit, et eos, qui legatis privatim irascebantur, increpans deterrebat.
Ipse autem eos boc responso dato dimittebat, se non impedire, quin quinque millia civium imperium oblinerent, quadringentos vero ut amoverent, imperabat, et senatum restituerent, quemadmodum et prius fuisset, quingentorum; si quos autem sumptus, parsimoniae studentes, contraxissent, ut milites stipendium facilius haberent, se magnopere probare.
Et de ceteris hortabatur, ut hostibus fortiter resisterent, nec ullo modo cederent; nam inter se ipsos quidem, si civitas incolumis staret, magnam spem esse, fore, utcompo-sitio fieret, si vero semel altera pars succumberet, aut exercitus in Samo aut illi, nullum amplius fore, cum quo quis in mutuam gratiam rediret.
Aderant autem et Argivorum legali, qui Atheniensium populo, qui Sami erat, se opem laturos pollicebantur; Alcibiades autem eos collaudatos, et quum quis eos vocaret, ut adessent, rogatos, ita dimisit.