History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Venerant autem Argivi cum Paralis, qui ante, ut dixi, in militarem navem traducti a quadringentis viris jussi erant Euboeam circumvehi, et Atheniensium legatos a quadringentis [missos], Laespodiam et Aristophontem et Melesiam, Lacedav monem deducere, [qui] quum in cursu ad Argos pervenissent, legatos quidem comprehensos Argivis tradiderunt, quippe quod essent ex numero illorum, qui in primis popularem statum sustulissent, ipsi vero non jam Athenas redierunt, sed legatos Argis Samum adducentes, ea, quam habebant, triremi advenerunt.

Eadem autem aestate Tissaphernes, hoc in tempore, quo Peloponnesii longe maxime quum ob reliqua tum vero propter Alcibiadis restitutionem ei infensi erant ut Atheniensium partibus aperte jam faventi, cupiens, ut saltem videbatur, has criminationes apud eos diluere, praeparabat profectionem ad classem Phoenissam, quae ad Aspendum stabat, Lichamque secum venire jubebat; exercitui autem se praefecturum dixit Tamon, suum propraetorem, ut stipendium, quamdiu ipse abesset, praeberet.

Varie autem res narratur, nec facile sciri potest, qua mente ac- , cesserit Aspendum, et quum accessisset, tamen classem : non adduxerit.

Nam hoc quidem constat, centum qua- '' draginta septem Phoenissas naves Aspendum usque pervenisse; cur vero ad Peloponnesios non iverint, variae sunt conjecturae. Alii enim hoc ab illo ideo factum conjiciunt, ut suo discessu, quemadmodum constituerat, Peloponnesiorum res morando attereret; (Tamos enim, cui negotium datum erat, stipendium nihilo melius, sed etiam pejus, praebebat;) alii vero, ut Phoenicibus Aspendum usque perductis, facta redeundi potestate pecuniam extorqueret, (nam vel sic quoque iis uti non statuerat); alii vero, ob criminationem de se Lacedaemonem delatam, ut diceretur, eum non injuste facere, sed vel manifesto ire ad classem re vera instructam.