History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Legati autem, quos quadringenti ante, ut dixi, miserant ad deliniendos et accurate docendos eas,qui Sami erant, praesente Alcibiade ex Delo advenerunt, et coacta concione verba facere conabantur.

Milites vero prinio quidem eos audire nolebant, sed interficiendos eos, qui popularem statum sustulissent, vociferabantur; deinde tamen, aegre sedato tumultu, eos audierunt.

Illi vero renuntiabant, rerum immutationem neque in reipublica? perniciem, sed salutis causa faciam esse, nec ut civitas hostibus proderetur (licuisse enim, quum irruptio fieret se jam in imperio constitutis, id facere), et futurum, ut, quotquot e quinque milliuln numero essent, per vices dignitatis participes essent; et propinquos ipsorum neque contumeliam pati, quemadmodum Chacreascriminando retulisset , neque ullo inalo affici, sed apud sua quemque in loco manere.

Quum autem et alia mulla coramemoras-sent, nihilo magis tamen iis favebant, sed indignabantur, et alii alias sententias dicebant, praecipue vero ut ad Piraeeum navigaretur. Et videbatur Alcibiades primum tunc et ita, ut nemo magis, de reptiblica bene meritus esse; quum enim Athenienses, qui Sami erant, adversus se ipsos animi quodain impetu navigare statuissent, quod si fecissent, manifestissimum erat liostcs confestim Ioniam et Hellespon-

365
tum in suam potestatem redacturas fuisse, ille rem videbatur impedivisse.