History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Illi vero, liis auditis, singulos milites adibant, hortantes ne hoc fieri permitterent, praecipue vero Paralos, homines Athenienses atque liberos omnes, iu Paralo navi vehentes, qui paucorum dominatum, etiam si in praesentia nullus esset, semper insectabantur; atque Leon et Diomedon, quoties aliquo navigarent, aliquot naves relinquebant, quae iis praesidio essenl.

Quare quum trecenti illi eos invadebant, quoniam bi omnes, praecipue vero Parali, opem iis tulerunt, Samii ii, qui factionem popularem sequebantur, victores exstiterunt, et e trecentorum numero ad triginta interfecerunt , tres vero praecipuos auctores exsilio mulctarunt; ceteris vero, deposita injuriarum acceptarum memoria, ignoverunt, et restituto populari statu rempublicam postea communiter administrabant.