History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Paralum autem navem, et in ea Chaeream, Archestrati filium, virum Atheniensem, qui statui mutando egregiam operam navaverat, et Samii et milites confestim Athenas miserunt, res gestas nuntiaturum; nondum enim, resciverant, quadringentos viros imperio potitos.

Quum autem Oli Athenas pervenissent, statim quadringenti nonnullos de Paralia, duos aut tres, in vincula conjecerunt, ceteros vero, quum navem iis abstulissent, et eos in aliam militarem navem imposuissent, circum Euboeam agere custodiam jusserunt.