History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et Hyperbolum quemdam, civem Atheniensem, abjectum hominem, qui non propter potentiae ac dignitatis metum, sed propter improbitatem et dedecus civitatis in exsilium per ostracismum pulsus erat, interficiunt, adjuvantibus Cbarmino, uno e ducibus, et quibusdam Atheniensibus, qui apud eos erant, quibus fidem dederant; et alia hujusmodi facinora cum iis perpetrarunt, et factioni populari insidias facere properabant
Hi vero, quum rem sensissent, et e ducibus Leonti et Diomedonti (hi enim, quod a populari factione colerentur, inviti paucorum dominatum ferebant,) id, quod futurum erat, significant, et Thrasybulo et Tbrasylo, quorum alter erat trierarchus, alter vero in gravi armatura atque etiam aliis, ut quisque maxime videbatur adversari conjuratis; et postulabant ab iis, ne negligerent se afflictos et Samum ab Atheniensibus alienatam, propter quam unam ipsorum imperium ad id usque tempus in eo statu permansisset.