History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Calligetus autem, Laophontis filius, Megarensis, et Timagoras, Athenagorae filius, Cyzicenus, sua uterque patria extorris, qui apud Pharnabazum, Pharnacis filium, habitabant, circa idem tempus venerunt Lacedaemonem a Pharnabazo missi, ut naves in Hellespontum transportarent, et ut ipse, si posset, id quod Tissaphernes contendebat, et civitates in sua provincia silas ab Atheniensibus alienaret propter tributa, et sua opera Lacedaemoniorum societatem regi conciliaret.
Quum autem haec separatim utrique agerent, et qui a Pharnabazo, et qui a Tissapherne missi erant, ingens concertatio apud Lacedaemonios erat, quum alteri, ut in Ioniam et Chium, alteri ut in Hellespontum classis et exercitus prius mitteretur persuadere studerent.