History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et hic quidem Lesbii* operam dabat; Chii autem et Erythraei, quum et ipsi ad detectionem faciendam essent parati, non ad Agin, sed La-cedaemonem se converterunt. Et a Tissapherne, qui regis Darei, Arloxerxis (ilii, praetor inferioris provinciae erat, simul cum illis legatus aderat;

nam et Tissaphernes Pe-loponhesios incitabat, et pollicebatur, se stipendium praebiturum. Rex enim nuper forte exegerat ab eo tributa suae provinciae, quae regi debuerat, quod ea propter Athenienses a Graecis civitatibus exigere non potuisset; existimabat igitur, se et tributa facilius recepturum, si Athenienses bello vexasset, et simul se Lacedaemoniorum societatem regi conciliaturum, et Amorgen, Pissuthnae filium nothum, qui defectionem circa Cariam fecerat, quemadmodum rex ei imperaverat, aut vivum adducturum, aut interfecturum. Chii igitur et Tissaphernes communi hac in re consilio agebant;