History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Lacedaemonii tamen Chiorum et Tissaphernis postulata multo lubenlius admiserunt; eos enim etiam Alcibiades adjuvabat, qui Endio, tunc ephori magistratum gerenti, eral hospes paternus conjunctissimus, unde etiam nomen Laconicum familia illorum propter hospitium obtinuit; Endius enim Alcibiadis appellabatur.

Lacedaemonii tamen prius Phrvniu, hominem municipem, in Chium miserunt, ut exploraret, num et naves tot ipsis essent, quot dicebant, et ceteris rebus civitas illa haud iuferior esset fama, quae de ea ferretur; et quum ille iis renuntiasset, haec vera esse, qua· audirent, et Chios et Erythraeos confestim in societalcn» receperunt, et quadraginta naves iis mittendas decreverunt, quod non minus, quam sexaginta, illic essent comparatae, unde Chii dicebant.