History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Interea vero etiam Lesbii venerunt, et ipsi cupientes defectionem facere; et quum Bceoli eos adjuvarent , Agis adducitur, ut de Euboea quidem rem differret, Lesbios vero in defectione facienda juvabat, Alcamene iis harmosta dato, qui in Euboeam navigaturus erat, atque Bieoti iis decem naves polliciti sunt, et Agis item decem.
Haec autem ignara civitate Lacedaemoniorum agebantur; Agis enim, quamdiu cum suis copiis apud Deceleam erat,
332
jus habebat et copias mittendi, si quo vellet, et contrahendi; et pecunias exigendi. Atque multo magis pene dixerim id temporis ei socii parebant, quam Lacedaemoniis, qui in urbe erant ; quod enim exercitum secum haberet, quocumque se contulisset, formidabilis aderat