History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Comparabant autem Athenienses quoque, quemadmodum constituerant, in eadem hac hieme navium confectionem, materia comportata et Sunio munito, ut naves, quae commeatum sibi subveherent, tuto circ mveherentur; item-que munitione etiam in agro Laconico deserta, quam in Si· ciliam trajicientes exstruxerant, ceterisque rebus, steubi aliqua impensa videtur inutilis esse, in parsimoniam compositis, r.iaxime vero cura de sociis suscepta, ne a se deficerent.

Dum autem haec utrique agunt, et in bello parando versantur plane ut si tunc primum id inciperent, primi Eu-boenses ad Agin legatos de defectione ab Atheniensibus facienda miserunt in hac hieme. Ille vero quum eorum orationem admisisset, arcessit Lacedacmone Alcamenem, Sthenelaidae filium, et Melanthum, tamquam praefectos, qui in Euboeam mitterentur; illi vero cum trecentis libertis in civitatem nuper adseriptis venerunt, et Agis transitum iis praeparabat.