History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Confestim igitur Agis, eorum rex, hac hieme cum copiis nonnullis ex Decelea profectus, pecuniam a sociis ad classem comparandam exegit, et ad Meliacum sinum deflectens ob vetustas inimicitias abactis GEtaeorum plerisque pecoribus pecuniam collegit, et Achaeos Phthiotas, celerosque populos, qui Thessalorum imperio in illa regione parebant, conquerenlibus et invitis Thessalis, obsides aliquot ac pecuniam dare coegit; et obsides Corinthi deposuit, et illos in societatem adducere conabatur.
Lacedaemonii vero centum naves aedificandas sociis civitatibus imperabant; atque sibi quidem ipsis ac Boeotis quinas et vi£enas utrisque faciendas assignarunt, Phocensibus vero et Locris quindecim, et Corinthiis quindecim, Arcadibus et Pellenensibus et Sicyoniis decem, Megarensibus et Troezeniis et Epidauriis et Hermionensibus decem; et cetera quoque comparabant, ut statim sub veris initium strenue bellum gesturi.