History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Si qua autem civitatum, quae pactionem cum rege fecerunt, in regis ditionem invaseritf ceteri prohibeant, regique pro viribus opem ferant; rursus si quis eorum, qui sunt in regis agro, aut eo, cuirex imperat, in Lacedaemoniorum aut sociorum agrum invaserit, rex prohibeat, et pro viribus opem ferat.»

Post has pactiones Therimenes quidem, traditis Astyocho navibus, actuario navigio occulte discessit.

Athenienses vero ex Lesbo jam ad Chium cum suis copiis appulsi, et terra ac mari potiti, Delphioium muniverunt, locum et alioqui a terra munitum, et portus habentem, nec procul a Chiorum urbe distantem.