History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quaecumque regio, et urbes sunt regis Darei, aut patris aut majorum ejus erant, adversus has ne eant, neque ad bellum gerendum neque ad malum ullum inferendum, neque tacedaeraonii neque Lacedaemoniorum socii; neve tributa exigant ex his urbibus neque Lacedaemonii neque Lacedaemoniorum socii. Neve vicissim rex Dareus, neque ii, quibus rex imperat, nec adversus Lacedaemonios nec eorum socios eat, ad bellum gerendum neque ad malum ullum inferendum.

Si qua autem in re Lacedaemonii vel eorum socii regis opera indigeant, aut rex Lacedaemoniorum vel sociorum, quicquid alteri alteris mutuo persuaserint, hoc si faciant, bene sit.

Bellum autem, quod cum Atheniensibus illorumque sociis geritur, utrique communiter administrent; quod si id componere placuerit, communiter utrique id faciant. Quicunque autem exercitus in regis ditione fuerit, si rex eum arcessiverit, rex ei stipendium praebeat.