History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Chii vero, quum mullis superioribus proeliis afflicti essent, et alioqui inter se ipsos animis non admodum bene affecti, sed etiam, ob Tydeum Ionis filium ejusque socios Atticismi nomine a Pedanto jam morte mulctatos, et reliquam civitatem necessario in paucorum voluntatem temperatam, inter se sibi suspecti essent, quiescebant, et neque ipsi sibi his de causis, nec ilice auxiliares copiae, quae cum Pedarito erant, eatis firmae videbantur ad proelium committendum.
Miletum tamen mittebant, orantes Astyochum, ut sibi succniTeret; sed quum ille morem iis gerere nollet, Pedaritus de illo, ut rempublicam laedente, Lacedmmonem scribit.
Atque Chias quidem res in hoc statu constitutas habebant Athenienses ; eae autem naves eorum, quae apud Samum stationem habebant, incursionibus quidem infestabant eas, quae apud Miletum stabant; sed ubi hae prodire nollent obviam, in Samum rursus sese recipientes quiescebant.