History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Lacedaemoniorum vero civitas, quum propter haec omnia fiduciam concipiebat, tum vero praecipue, quod Siculi socii jam necessario cum magnis copiis, classis accessione facta, ineunte statim vere, ut erat verisimile, sibi praesto futuri essent.

Itaque, quum undique bonam spem haberent, abjecta omni cunctatione bellum capessere statuebant, reputantes secum, si hoc bellum felicem exitum habuisset, scin posterum et hujusmodi periculis liberatos fore, cujusmodi fuisset et illud, quod sibi ab Atheniensibus creatum fuisset, si res Siculas in suam potestatem redegissent; et illis eversis futurum, ut ipsi totius Graeciae imperium tuto jam obtinerent.