History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Insequente autem hieme propter magnam calamitatem ab Atbenicnsibus in Sicilia acceptam protinus universi Graeci animis erecti erant, illi quidem, qui neutrorum erant socii, quod, etiam si nemo eos advocaret, a bello nequaquam amplius abstinendum esse, sed ultro adversus Athenienses eundum censerent, rati pro se quique, etiam adversos se venturos fuisse illos, si rem in Sicilia feliciter gessissent, et simul reliquum bellum breve futurum, cujus socios fuisse gloriosum esse; qui vero Lacedaemoniorum erant socii, quod conjuncto studio longe magis, quam ante, multis aerumnis celeriter liberari cuperent.

Praecipue vero Atheniensium imperio subjecti parati erant vel supra vires ab iis deficere, quod animi impetu de rebus judicarent, et ne hoc quidem , iis in ratione subducenda relinquerent, flori posse, ut proxima

331
certe aestate hostes sustinerent.