History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Hermocrates vero Syracusanus, suspicatus, quid illi in animo haberent, et ratus, atrocem rem fore, si tantus exercitus itinere terrestri sese reciperet, et in aliqua Siciliae parte subsideret, unde rursus bellum sibi facere vellet, magistratus adit, eosque monet, hostibus minime permittendum esse, ut noctu abirent, dicens haec, quae ipsi videbantur; sed omnibus Syracusanis sociisque jam exeundum, et vias obstruendas, et locorum angustias partilis copiis custodiendas.
Illi vero haec et ipsi non minus, quam ille, sentiebant, et facienda censebant; sed vixdum homines laetos et ex navali magno proelio quiescentes, et simul etiam diem festum agentes (forte enim tunc apud eos hoc die Herculi sacra fiebant), haud facile videri paratos fore imperata facere; nam prae ingenti victoriae gaudio plerosque per eum diem festum sese ad potationem convertisse et se existimare, illis omnia potius a se persuaderi posse, quam ut in praesentia sumptis armis exirent