History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sed quum magistratibus haec reputantibus difficilia factu esse viderentur, et Hermocrates iis persuadere non posset, postea ipse haec machinatur, veritus, ne Athenienses nullo prohi-bente difficillima loca noctu transeundo praeverterent Mittit nonnullos e suis sodalibus cum equitibus, quum jam advesperasceret, ad Atheniensium castra; qui eo usque provecti, unde quis exaudiri posset, et quibusdam evocatis, quasi Atheniensium essent amici (erant enim nonnulli internuntii, qui Niciam de rebus urbanis certiorem faciebant imperabant, ut Niciae significarent, ne ea node copias abduceret, quod Syracusani vias obsedissent, sed postridie copiis per otium instructis abiret.

Atque illi quidem quum haec dixissent, discesserunt, et qui ea audierant, ducibus Atheniensium renuntiarunt;