History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Demosthenes autem ad Niciam accessit et sententiam proponebat, ut instructis iterum reliquis navibus per vim si possent, sub auroram eruptionem temptarent, docens plures adhuc naves ad navigationem idoneas sibi superesse.qiiam hostibus; Atheniensibus enim naves circiter sexaginta supererant, hostibus vero pauciores quam quinquaginta.

Et quum Nicias ei assentiretur, et naves implere vellent, nautae illas conscendere nolebant, quod adverso praelio perterriti essent, nec amplius se superiores fore sperarent.

322

Atque tii quidem universi jam itinere terrestri se recipere in animo habebant;