History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque peditatus utrorumque in terra positus, quum navale proelium ancipiti Marte committeretur, magnum animi certamen et contentionem sustinebat, quum is quidem , qui illinc oriundus erat, aemulo studio jam pro majore gloria sibi comparanda contenderet, ii vero, qui hostes illuc profecti erant, metuerent, ne in fortunam praesenti etiam deteriorem delaberentur.

Quum enim omnes suas for* tnnas Athenienses in navibus posuissent, et timor de futuro

321
nulli similis erat, et liac ipsa ile causa vario etiam animi affectu navale proelium ex terra necessario spectabant.

Namquum siieclaculum esset e propinquo, nec omnes pariter eodem spectarent, si qui suos alicubi vincentes adspexis-sent, se ipsos colligebant, et ad implorandam deorum Iidem se convertebant, ne se salule fraudarent; alii vero, qui suos vinci vidissent, planctu simul et vociferatione utebantur, et ex visu eorum, qusc fiebant, animis etiam multo magis frangebantur, quam qui in ipso proelio versabantur. Alii vero oculis in aliquam ancipitem proelii partem conversi, quod simul et dubio discrimine et diuturna erat (intentio, ipsis etiam corporibus pro animi affectu ut in proelio per metum declinantes, facile vehementissime cruciabantur; semper enim exiguo discrimine aut evadebant, aut peribant.