History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Multis autem in partibus contingebat propter lod angustias, ut simul et alios invasissent et ipsi invasi essent, et ut duae, et alicubi etiam plures naves circa unam necessario haererent, gubernatoresque has quidem vitandi, illas vero per insidias ibvadendi cane circumsisterent, idque non sigillatim, sed coqjunctim undique, utque strepitus ingens, qui a multis navibus concurrentibus edebatur, simul et pavorem afferret, et auditum adimeret eorum, quae ab hortatoribus praecipiebantur.

Multa enim adhortatio multusque clamor utrinque horta-loram audiebatur et ex arte et propter praesentem vincendi contentionem, quum Atheniensibus quidem, ut per vim eruptionem facerent, ac clamarent, atque nunc, si unquam alias, alacriter de salvo in patriam reditu contenderent; Syracusanis vero et socii, praeclarum esse illorum fugam impedire, partaque victoria suam quemque patriam incrementis augere.

Praeterea utriusque classis duces, si-cubi aliquem animadvertissent praeter necessitatem cun» sua navi cessim ire, accitum nominatim ejus trierarchum percontabantur, Athenienses quidem, num retrocederent, quod infensissimorum hostium agrum ipso mari, cujus imperium non exiguo labore obtinuissent, jam amiciorem putarent; Syracusani vero, num quos Athenienses plane scirent vehementer cupere quavis ratione effugere, lios fugientes ipsi fugerent.