History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque licebat in eodem Atheniensium exercitu, quamdiu aequo Marte pugnabatur, omnia simul audire, lamenta, clamores, vincentes, victos, alia, quaecumque magnus exercitus in magno discrimine multifariam proferre cogatur.
Similia autem, atque his, etiam illis, qui in navibus erant, accidebant, donec tandem Syracusani sociique, quum navale proelium diu utrinque sustinuissent, Athenienses in fugam verterunt, et minime dubie fugientibus instantes, m.g^ cja. more et cohortatione utentes, terram versus eos persequi coeperunt,
Tunc vero nauticus quidem exercitus, alius alio, quotquot in alto capti non erant, delati, in sua castra ruerunt; peditatus vero, non amplius in diversum, sed uno universi impetu cum ploratu gemituque nimiam calamitatem conquerentes partim quidem ad opem navibus ferendam accurrebant, partim ad reliquam munitionum partem ut eam tutarentur, alii vero et plurimi se ipsos jam, et qua sibi salutem parerent, circumspiciebant