History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Magnam enim animorum alacritatem adhibebant utriosqoe classis nautae ad impetam faciendum. quotiescumque jussi essent, magnamquc artem gubernatores et aemulationem inter se; militesque praesidio navibus additi operam dabant, quoties navis impressionem in narem fecisset, ne ii, qui ex tabulatis pugnabant, cetero artificio inferiores essent; nec erat, qui non in munere sibi assignato ipse quisque contenderet primus apparere.

Quum autem concurrissent in exiguo spatio naves multae (nam maximo hae naves numero in angustissimo spatio pugnarunt; haud multum enim aberat, quin universae utriosque classis ducentae essent) incursiones quidem paucae fiebant, quia nec retrocedendi nec perrumpendi ulla facultas dabatur, concursus vero frequentiores erant, prout quaeque naris in navem incidisset, vel quod fugeret, vel Impressionem in aliam faciens.

Et quamdiu quidem navis invaderet, qui ex tabulatis pugnabant, jaculis et sagittis et lapidibus abunde adversus alteram utebantur; ubi autem jam concurrissent, propugnatores manus conserentes utrinque in alienas naves ingredi conabantur.