History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sed agite, quod saepe mecum ipse consideravi, quid vero vultis, adolescentes ? utrum rerum jam potiri ? at hoc non est legitimum; lex autem lata potius est propterea, quod facultas vobis deest, quam ut facultate praeditos ignominia afficiat. An vero vultis non pari jure cum plebe vivere? at quo pacto justum fuerit, eosdem non iisdem dignos censeri?
« Dixerit quispiam, popularem statum rem esse neque consultam neque ;rquabilem, sed eos, qui pecuniae
261
vim possident, optimos etiam esse ad optime imperandum. Ego vero respondeo primum quidem populi nomen universam rempublicam complecti, paucorum vero potentiam partem, deinde custodes quidem optimos pecuniarum esse locupletes, sed consultores prsestantissimos esse viros prudentes , judicem vero optimum, postquam res audierit, esse multitudinem; atque haec omnia pariter et per partes et simul universa in statu populari juris aequabilitate frui.