History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
His autem de causis nostra civitas raro quidem quiescit, saepe vero seditione laborat, et certamina non plura contra hostes quam contra se ipsam sustinet, et vero interdum etiam tyrannides et iniquos dominatus.
Quarum rerum, si modo vos meani sententiam 6equi velitis, ego nullam unquam nostra aetate neglectam esse sinam, vestram quidem multitudinem verbis in meam sententiam adducens, illos vero, qui talia machinantur, poena coercens non solum in ipso facinore deprehensos, (arduum enim fuerit eos deprehendere) sed etiam ob ea, quae volunt quidem, sed tamen non possunt, (hostis enim non solum pro maleficiis sed etiam pro consiliis est prius ulciscendus, siquidem etiam qui illius insidias non praecavit, prior opprimetur), rursus vero oligarchos partim coarguens, partim observans, partim etiam docens; sic enim potissimum existimo fore, ut hos a maleficio deterream.