History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sed paucorum dominatus pericula quidem multitudini impertit, commodorum vero non solum majorem partem capit, verum etiam universa ceteris erepta relinet; quas res illi, qui inter vos sunt et potentes et juvenes, obtinere student , quod fieri non potest in ampla civitate. At nunc etiam, omnium stultissimi, nisi animadvertitis, vos rem perniciosam affectare, aut omnium Graecorum, quos ego novi, estis imperitissimi, aut injustissimi, si scientes audetis.
« Verum aut re intellecta aut mutata sententia, quod ad universae reipublicae bonum spectat, id augete, hoc vobis persuasum habentes, fore, ut illi, qui de vobis boni sunt cives, ejus parem, atque adeo majorem partem obtineant, quam cetera civitatis multitudo; si vero alia affecla-ritis, vos in periculum venturos, ne et rebus omnibus privemini : et ab hujusmodi nuntiis ut inter ihtelligentes rem nec neglecturos abstinete.