History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quod si cui etiam res hae credibile? sint, illorum audaciam ac potentiam is ne reformidet; nam neque magis nos laedere, quam a nobis laedi poterunt, ne-

258
que quod cum magna classe veniunt, Incommodum est; imo vero id et apud ceteros Sicilienses nobis erit longe melius (facilius enim territi se nobis socios adjungere volent), cl si forte vel subegerimus ipsos, vel ea, quae cupiunt, non adeptos repulerimus (non enim id quidem vereor, ne consequantur, quod exspectant), praeclarissimi facinoris gloria nobis continget, quod futurum equidem haud despero.

Paucae enim aut Graecorum aut barbarorum magnae classes procul ab agro domestico profectae rem feliciter gesserunt. Nam neque veniunt numero superiores incolis et vicinis (omnes enim hi prae metu congregantur), et si -propter inopiam rerum necessariarum in alieno solo rem male gesserint, quamvis ipsimet magna ex parte sibi cladem invexerint, tamen nominis gloriam illis relinquunt, quibus insidiati fuerint

Qua ratione etiam hi ipsi Athenienses, quod Medus praeter exspectationem multas calamitates passus est, propter hoc nomen, quod Athenas bello peteret, incrementa ceperunt, et nobis simile quiddam eventurum non est desperandum.